<57.3437b Hugonis expositio prologi Hieronymi in Lucam>

Numérotation du verset Lc. Prol.3437b Hugonis expositio prologi Hieronymi in Lucam,1 
prol.| {6.126ra} Lucas 1   Syrus ] Premittit autem Hieronymus huic Evangelio proemium2 in quo ostendit quis et qualis fuit auctor et ubi scripsit et quare. Quis fuit auctor ? Lucas. Qualis ? Medicus. Et ubi scripsit ? In Achaia. Quare ? Ut errores Iudeorum extirparet et minus explanata elucidaret, Commendat autem eum Hieronymus a tribus, scilicet ab officio, a convictu, a virtute. Ab officio et ante fidem et post fidem. Ante fidem fuit medicus, post fidem Evangelista, ut qui fuerat medicus corporum, fieret medicus animarum. A convictu, quia diu fuit in consortio Apostolorum, tandem secutus est Paulum usque ad mortem. A virtute, quia fuit virgo. Deinde ostendit Hieronymus triplicem causam, quare post alios scripsit Evangelium Lucas, scilicet ad ordinem, ad cautelam, ad completionem. Ad ordinem, ut seriatim disponeret, que alii dixerant quodammodo confuse. Ad cautelam Grecis sive Achaicis ut a fabulis Iudeorum et erroribus pseudo-apostolorum caverent. Iam enim intantum seducti erant, ut crederent sola legalia sine fide Evangelii sufficere ad salutem. Ad completionem, quia quedam ab aliis fuerant inchoata, sed non plene consummata, quedam etiam pretermissa, que Lc. apposuit. Sed quia rursus Lc. videtur confundere ordinem rei et temporis. Computat enim genealogiam Christi ascendendo, in quo videtur confundere ordinem rei, cum genealogie descendendo soleant computari, sicut Mattheus computat. Et temporis, quia genealogiam Christi computat post baptismum, ideo subdit causam Hieronymus, quare Lucas ascendendo et post baptismum texuerit Christi genealogiam. Hoc enim pro significatione fecit, ut scilicet per hoc mystice monstraretur, quod in baptismo dantur penne, quibus ascenditur in celum.A
A ¶Codd. : Ar29 Ed1703
1 Lucas] Reverendissi in Christo patris domini Hugonis etc. cardinalis Prologi sancti Hieronymi in Evangelium secundum Lucam expositio praem. Ed1703
2 Lc. Syrus Premittit autem Hieronymus huic Evangelio proemium] Huic autem operi premittit Ieronimus prologum As29
Numérotation du verset Lc. Prol.3437b Hugonis expositio prologi Hieronymi in Lucam,2 
marg.| Dicit ergo {a} Lucas. Supple: fuit.
marg.| {b} Syrus natione id est natus in Syria.
marg.| {c} Et Antiochenus id est natus in Antiochia Syrie. Et hoc dicitur ad differentiam alterius Antiochie, que non est in Syria, immo in Perside.
marg.| {d} Arte medicus Hic commendatur ab officio ante fidem.
marg.| {e} Discipulus Apostolorum Hic a convictu et intellige Petri et Pauli per excellentiam. Eos enim antonomastice Apostolos intelligere consuevimus, ut cum dicitur. Disposuimus visitare limina Apostolorum. Sed maxime tamen adhesit Paulo, unde dicit.
marg.| {f} Postea Paulum secutus Act. 16.
marg.| {g} Usque ad confessionem eius id est usque ad martyrium, quod pro confessione nominis Christi sustinuit. Vel Usque ad confessionem id est eius fidem et confessionem per omnia imitando.
marg.| {h} Serviens Domino fuit sine crimine mortali supple, id est sine culpa. Et hoc probat subdens.
marg.| {i} Nam neque uxorem etc.  Hic commendatur a virtute.
marg.| {k} Septuaginta quatuor annorum exis tens supple.
marg.| {l} Obiit in Bithynia plenus Spiritu sancto id est gratia Spiritus sancti.
marg.| {m} Qui cum iam scripta Hic ostendit ubi scripsit Evangelium. Sic construe Qui scilicet Lucas.
marg.| {r} Sancto instigante spiritu id est inspirante et ideo non superflue.
marg.| {b} Scripsit hoc Evangelium in partibus Achaie id est Grecie et hoc Greco sermone, sive Grece.
marg.| {n} Cum pro quamvis.
marg.| {o} Iam scripta essent Evangelia tam a pseudo quam a veris Evangelistis.
marg.| {p} Per Mattheum quidem in Iudea et h oc Hebraico sermone, sive Hebraice.
marg.| {q} Per Marcum autem in Italia et h oc supple Latine.
marg.| {r} Ipse dico etiam significans in principio id {6. 126rb} est, in proemio suo, illo, scilicet. Quoniam quidem etc. quod dicit suum ad differentiam huius, quod est Hieronymi. Illud enim est proemium Luce, istud non est proemium Luce, sed in Lucam.
marg.| {x} Alia id est aliorum Evangelia.
marg.| {y} Esse descripta non solum Mt. et Marci, sed etiam quorundam pseudo-evangelistarum, quos in proemio suo tangit.
marg.| {u} Ante hoc id est antequam ipse scriberet istud Evangelium. Quidam habent ante et non hoc et est idem sensus.
marg.| {z} Cui etc.  Subd it causas, quare scripserit ne superflue videretur scripsisse post alios. Unde dicit: Cui scilicet Luce.
marg.| {a} Extra ea, qui ordo evangelice dispositionis exposcit id est preter eam causam, que est, ut evangelicam ordinaret historiam. Vel extra ea que scilicet sunt veritas, utilitas, compendium et ordo.
marg.| {b} Ea maxime necessitas laboris fuit id est ea maxima fuit et necessaria causa sui laboris.
marg.| {c} Ut humanitas Christi Dei id est filii.
marg.| {e} Venturi in carnem omni prophetatione id est de quo omnibus modis prophetatum erat, quod venturus esset in carnem, non tunc venturi, quando Lc. scripsit, sed quantum ad prophetas.
marg.| {f} Esset manifesta id est ut Christi humanitatem aperiret.
marg.| {d} Grecis primum id est principaliter: Et maxime fidelibus Pro fidelibus enim solummodo scripsit illud. Vel Primum esset manifesta id est apprime, id est solide et perfecte. Vel primum Grecis esset per Lucam manifestata, quam aliis per eum, id est per eius scriptum. Scripsit enim Grece.
marg.| {g} Ne Iudaicis fabulis attenti etc.  Ecce cautela.
marg.| {k} Vel ne hereticis fabulis etc.
marg.| Hic ostendit, quare voluit eis manifestare. Sic construe:
marg.| {l} Ut elaboraret id est labore suo hoc efficeret.
marg.| {g} Ne ipsi fideles Greci.
marg.| {h} Iudaicis fabulis attenti ] Sumptum est de 2Tim. 2. et ad Tim. 1.
marg.| {i} In solo legis desiderio tenerentur id est crederent sola legalia ad salutem posse sufficere, quod eis predicabant pseudo.
marg.| Vel Ne exciderent a veritate Illi dico seducti hereticis fabulis etc. Inculcatio verborum est.
marg.| {m} Dehinc ut in principio Evangelii etc.  Ecce tertia causa, quare scripsit Evangelium, scilicet ad completionem, ut que ab aliis minus dicta fuerant, suppleret. Unde dicit: De hinc id est ideo scripsit, ut:
marg.| {n} Presumpta id est premissa nativitate Ioannis in principio Evangelii sui, scilicet.
marg.| {p} Indicaret cui id est ad honorem cuius, scilicet Christi, scriberet Evangelium Per hoc enim, quod in principio Evangelii sui agit de nativitate precursoris Christi, scilicet Ioannis, qui erat eius vox, vel preco, ostendit se ad honorem Christi scribere.
marg.| {o} Et indi caret etiam in quo id est in cuius animalis figura: electus scriberet Per hoc enim, quod a Zacharia sacerdote incepit, cuius erat officium immolare, innuebat se Lc. per vitulum significari, qui solet immolari. Vel In quo id est ad quid et ad quod opus esset electus, scilicet ad evangelizandum verbo et scripto. Vel secundum aliam litteram: In quo electis scriberet scilicet Theophilo, cui scribit hic et in eo omnibus electis. Alia non mutantur.
marg.| {o} Et indi caret in quo id est ad quid scriberet, scilicet ut que ab aliis pretermissa fuerant, compleret. Ipse dico:
marg.| {p} Contestans in prologo suo, vel etiam in ipso opere.
marg.| {r} Completa id est plene scripta.
marg.| {s} Esse in se id est in libro suo.
marg.| {t} Que ]   ab a liis Evangelistis.
marg.| {u} Essent inchoata et n on consummata. Nota quod ab hoc loco, Dehinc usque contestans quasi interpositio est, nec est de tertia causa, quam incipit assignare, ubi dicit: Constans in se completa Et hoc contestatur in prologo suo, dicens, Quoniam quidem multi conati sunt etc. Et nota quod non ait, a se, sed in se Non enim attribuit sibi, sed Deo. Unde non ait completa a se, sed a {126va} Deo in se.
marg.| {a} Cui ideo etc.  Quia dixerat Lucam ideo scripsisse, ut evangelicam historiam ordinaret, ipse autem videtur ordinem confundere, quia genealogiam Christi retrograde computat, ascendendo a Ioseph usque ad Deum. Ideo subdit causam Hieronymi quare hoc faciat, scilicet pro mysterio. Ideo enim genealogiam Christi computat post baptismum et ascendendo, ut per hoc
Numérotation du verset Lc. Prol.3437b Hugonis expositio prologi Hieronymi in Lucam,1 
mystice
marg.| Mystice monstretur quod post baptismum datur facultas baptizatis ascendendi ad Deum. Et hoc est, quod dicitur hic. Cui ideo etc.  Sic ordina constructionem.
marg.| {a} Cui scilicet Luce.
marg.| {b} Ideo permissa potestas est supple incipiendi.
marg.| {d} A perfectione generationis filii Dei id est a perfecta generatione filii Dei quam perfecte describit, ponens septuagintaseptem generationes et ita perfecte computat generationem Christi, incipiendo, inquam, post baptismum. Generationis dico.
marg.| {f} Implete id est consummate.
marg.| {e} In Christo secundum Mattheum, quia ultra Christum non protenditur series genealogie, quia Christus neminem genuit secundum carnem. Usque ad Christum vero filii succedunt patribus in genealogia secundum Mattheum. Ultra Christum enim non processit Mattheus, a quo incipit Lc. finiens in Deum.
marg.| {g} Et repetende quasi permissa est ei potestas incipiendi post baptismum texere generationem Christi, quam texuit Mattheus ante et ita mutare ordinem temporis. Item permissum est ei, ut ascendendo generationem eius computaret, quam Mattheus descendendo computavit et ita mutare ordinem rei. Et hec ei permissa potestas repetende id est revolvende ; id est ordine prepostero narrande. Et bene ait: repetende quia Mattheus genealogiam texuerat recto ordine et iste repetiit, id est retrograde petiit. Repetende inquam.
marg.| {h} A principio humane nativitatis id est retrograde incipienda a Ioseph, qui reputabatur principium nativitatis humane in Christo, quia putabatur pater eius. Vel Repetende a principio id est usque ad principium, quia ascendit a Ioseph usque ad Deum, qui est primum principium. Unde in fine genealogie dicitur, qui sunt Dei. Vel Repetende a principio id est a Deo, quia non computat descendendo, tamen ex eo ipso quod ascendit a Ioseph et usque ad Deum et ibi terminat, ostendit ad Ioseph deductam a Deo: vel aliter et parum mutatur.
marg.| {a} Cui, id est   post generationis implete in Christo et repetende a principio id est retrograde narrande incipiendo.
marg.| {c} Post baptismum filii Dei a perfectione id est a primo, scilicet Christo, vel Ioseph, usque ad ultimum, scilicet Deum. Alia non mutantur.
marg.| {i} Ut requirentibus etc. Quasi ideo inchoat post baptismum et computat ascendendo.
marg.| {k} Ut demonstraret requirentibus id est scire volentibus.
marg.| {l} In quo id est per quem ipse Lc. et quilibet alius.
marg.| {m} Erat apprehendens id est poterat apprehendere Deum, scilicet per Christum a quo in genealogia ascendit usque ad Deum. Et est sensus, quasi dicat: non post baptismum et ascendendo texuit Christi generationem, ut per hoc ostendat, quia in baptismo datur facultas ascendendi usque ad Deum per Christum, sicut in genealogia a Christo est ascensus ad Deum.
marg.| {n} Per Nathan filium David etc.   quas i ut demonstraret hoc modo, scilicet.
marg.| {o} Introitu id est principio.
marg.| {q} Generationis admisso inseparabilis Dei id est filii Dei, qui est unum cum patre. Vel.
marg.| {r} Indisparabilis id est non disparabilis, id est filii, qui est Deus, par patri, sive qui equalis est patri. Generationis dico.
marg.| {p} Recurrentis in Deum id est retrograde procedentis usque ad Deum.
marg.| {q} Admisso id est deducto. Et hoc Per Nathan filium David Infra dicit David patrem vide, quia Mattheus et Lc. conveniunt in patribus ab Abraham usque ad David. Deinde dissentiunt, quia Mattheus texuit genealogiam a David per Salomonem, Lc. a David per Nathan filium eius adoptivum. Legitur enim, quod mortuo Sama fratre David, cuius filius, fuit Nathan, Iesse pater David adoptavit nepotem. Item mortuo Iesse, David adoptavit Nathan. {6. 126vb} Item, 1Par. 3.d. dicitur Nathan filius David de Bersabee. Sama et Sobab et Nathan et Salomon quatuor de Bersabee. Alii dicunt eum filium fuisse David. Hoc autem nos vacat a mysterio, quod genealogiam computat ascendendo per Nathan a David et sic usque ad Deum, sed per hoc mysterium instruit, quod potes ascendere ad Deum, per Nathan et David, id est per opera prophete si pro modulo tuo imiteris ea et per humilitatem, in qua preminebat David. Nathan etiam interpretatur donans, vel donatus gratie. Et talis debet esse, qui vult ad Deum ascendere.
marg.| {s} Ut predicans hominibus etc. Illud, quod dixerat, explicat, quasi ideo permissa est predicta potestas, sive ideo Lc. hoc fecit ut predicans hominibus Christum Christum dico suum Luce scilicet id est sibi concessum ad predicandum, quia eius fidem predicat et servat. Vel suum hominem, id est eis, datum ad salvandum eos Is. 9.b. Filius datus est nobis.
marg.| {y} Faceret ] Lucas supple, id est ostenderet fieri.
marg.| {y} Opus perfecti hominis id est hominem, id est Adam, sive humanum genus, quod est opus perfectum, id est in finali operum consummatione conditum. In homine enim perfecta sunt opera sex dierum.
marg.| {u} Redire in se id est ad statum perfectionis sue, unde ceciderat. Vel in se id est in Deum.
marg.| {x} Per filium supp le Dei. Vel per filium David, id est per Nathan. Et hoc
Numérotation du verset Lc. Prol.3437b Hugonis expositio prologi Hieronymi in Lucam,mystice 
marg.| {z} Mystice intelligendum. Qui scilicet Lucas.
marg.| {b} Prebebat iter id est preberi ostendebat.
marg.| {c} In Christo id est per Christum iter ascendendi in Deum et quibus ?
marg.| {a} Venientibus per David id est per humilitatem David dico.
marg.| {z} Patrem Chri sti vel Nathan. Vel: Prebebat iter in Christo id est ad Christum, qui est terminus generationis secundum Mattheum et principium secundum Lucam Venientibus per David id est descendentibus secundum Mattheum.
marg.| {d} Cui Luce etc. Subdit ad commendationem Luce, quod dati sunt ei ad scribendum actus Apostolici. Unde dicit: Cui Luce non immerito etiam scribendorum actuum Apostolorum potestas in ministerio datur id est ut sit minister illius operis et hoc merito, quia bene descripserat evangelicam historiam.
marg.| {e} Ut Deo in Deum etc.  Quas i ideo data est ei potestas describendi actus Apostolorum Ut Deo id est Christo ostenso esse.
marg.| {f} Pleno Deo in Deum id est esse plenum Deum, id est exposita Christi Ascensione, per quam evidenter innotuit plenus Deus, qui in incarnatione servus apparuerat. Et nota quod per hanc prepositionem in intelliguntur isti termini Deo et Deum poni hic personaliter. Significat enim transitum, qui est diversitatis. Oportet ergo, quod sit hic diversitas personarum. Et erit sensus Deo id est filio, reverso supple in Deum id est ad patrem. Et per hoc pleno quia in ascensione, sive reversione ad patrem ostendebatur esse plenus Deus. De hoc Act. 1.a.
marg.| {g} Et filio perditionis extincto id est exposita morte Iude, qui dicitur filius perditionis. Io. 17.c. Pater, quos dedisti mihi, custodivi et nemo periit nisi filius perditionis.
marg.| {i} Numerus Dominice electionis compleretur id est ostenderetur, quomodo numerus Apostolorum, qui a Domino electi sunt duodecim, completus est Matthia substituto, qui fuerat imminutus in Iuda. Compleretur, inquam.
marg.| {h} Sorte prim o oratione ab ipsis Apostolis facta Act. 1.d. Elegerunt namque duos, scilicet Ioseph, qui cognominatus est Barsabas et Matthiam. Deinde sorte proiecta, omnes prostrati sunt ad orationem et cecidit sors super Matthiam.
marg.| {k} Sicque Paulus consummationem Apostolicis actibus daret etc.  Et e st sensus Sicque id est executis omnibus istis, scilicet exposita Ascensione, morte Iude, substitutione Matthie et reliquis.
marg.| {l} Paulus consummationem Apostolicis actibus daret id est liber actuum Apostolorum terminaretur in Paulo, scilicet in predicatione eius Rome, quia Dominus eum tandem per multas Ecclesie persecutiones consummavit in bono. Et hoc est, quod dicit Quandiu etc.
marg.| {6. 127ra}{a} Quod et legentibus etc.  Sic construe. Quod id est quare Dominus Iudam destitui et Matthiam substitui, vel Paulum recalcitrantem numero Apostolico apponi voluerit.
marg.| {c} Et si id est quamvis utile fuerat expediri a nobis per singula id est singillatim.
marg.| {b} Et legentibus etc. id est hec scire volentibus.
marg.| {d} Tamen ego, sciens quod oporteat agricolam operantem id est quemlibet pro instructione aliorum laborantem.
marg.| {e} Edere primum de fructibus suis id est de labore suo fructum percipere, quod fit, cum auditores ex eius doctrina proficiunt.
marg.| {f} Vitavimus id est vitavi mihi et aliis.
marg.| {g} Publicam curiositatem id est superfluam verborum multiplicitatem, vel ostensionem. Et exquisite dictum est Publicam curiositatem id est communem. Hoc est enim, in quo omnes publice, id est communiter fere peccant. Maxime enim sunt curiosi, sic ut verba multiplicent et inculcent, ut ex agmine verborum videantur scientes.
marg.| {h} Ne non tam volentibus etc. quasi dicat: ideo non per singula hec expedivimus ne pro ut.
marg.| {i} Non videremur demonstrare Deum id est Dei notitiam tradere, vel Dei scientiam.
marg.| {l} Volentibus Deum supple videre, id est ad Dei pervenire visionem et querere, que prosunt ad salutem, li Deum est diasyrticum ibi.
marg.| {k} Tam id est intantum.
marg.| {m} Quam id est inquantum videremur prodesse, id est satisfacere.
marg.| {n} Fastidientibus id est curiosis, subtilia et inutilia et nova querentibus, non que sunt ad edificationem. Aliqui libri habent: Prodidisse, id est ministrare, sive demonstrare, quod querebant. Et est summa, quasi dicat: Hieronymus: Licet utile esset propter volentes requirere Deum, singula explanare, tamen ne fructum amitterem in fastidientibus, volui brevitate sermonis potius perstringere. <Explicit Expositio Prologi sancti Hieronymi in Evangelium secundum Lucam>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_Prol.3437b Hugonis expositio prologi Hieronymi in Lucam)

Notes :